Latin
7.1.52 to 7.1.57
Gregory of Tours, Libri Historiarum 7.1.52-57
Not analysed yet
25. De spolia Marileifi. Marileifum vero, qui primus medicorum in domo Chilperici regis habitus fuerat, ardentissime vallant; et qui iam a Gararico duce valde spoliatus fuerat, ab his iterum denudatur, ita ut nulla ei substantia remaneret. Equos quoque eius, aurum argentumque sive species, quas meliores habebat, pariter auferentes, ipsum ditioni aeclesiasticae subdiderunt. Servitium enim patris eius tale fuerat, ut molinas aeclesiasticas studeret, fratresque ac consubrini vel reliqui parentes colinis dominicis adque pistrino subiecti erant. 26. Quod Gundovaldus civitates circuit. Gundovaldus vero Pectavum accedere voluit, sed timuit. Audierat enim, iam contra se exercitum commoveri. In civitatibus enim, quae Sigyberthi regis fuerant, ex nomine regis Childeberthi sacramenta suscipiebat; in reliquis vero, quae aut Gunthchramni aut Chilperici fuerant, nomine suo, quod fidem servarent, iurabant. Post haec Ecolisinam accessit, susceptaque sacramenta muneratisque prioribus, Petrocoricum adgreditur. Graviter episcopum tunc iniuriatum reliquid, pro eo quod susceptus ab eodem honorifice non fuisset. 27. De iniuria Magnulfi episcopi. Exinde Tholosam digressus, emisit nuntius ad Magnulfum episcopum civitatis, ut ab eo susciperetur. Sed, ille, non inmemor prioris iniuriae, quam per Sigulfum quondam, qui se in regno elevare voluit, pertulerat, dicit civibus suis: 'Scimus enim, regis esse Gunthchramnum ac nepotem eius; hunc autem nescimus unde sit. Estote ergo parati, et si voluerit Desiderius dux hanc calamitatem inducere super nos, simili ut Sigulfus sorte depereat; sitque omnibus exemplum, ne quis extraneorum Francorum regnum audeat violare'. His ita resistentibus et bellum parantibus, adveniente Gundovaldo cum magno exercitu; cum vidissent, quod sustenere non possint, susceperunt eum. Post haec cum ad convivium in domo aeclesiae episcopus una cum Gundovaldo resederet, ait: 'Filium te Chlothacharii regis adseris, sed utrum sit verum an non, ignoramus. Vel si possis vindecare coepta, incredibile habetur apud animos nostros'. At ille ait: 'Ego regis Chlothacharii sum filius et partem regni de praesenti sum percepturus; et usque Parisius velociter accedam et ibi sedem regni statuam'. Cui episcopus ait: 'Verumne est ergo, quod nullus de stirpe regum Francorum remansit, si tu haec quae dicis impleberis?' Inter has altercationes cum haec Mummolus exaudisset, elevata manu alapis cecidit episcopum, dicens: 'Non pudet, ut tam degener et stultus ita magno regi respondeat?' Verum ubi et Desiderius de consilio episcopi conperit quae fuerant dicta, ira commotus, manus in eum iniecit; caesumque communiter hastis, pugnis et calcibus ac fune revinctum exilio damnaverunt, resque eius tam proprias quam aeclesiae integre auferentes. Waddo autem, qui erat maior domus reginae Rigunthis, se eisdem copolavit. Reliqui vero qui cum eo abierant per fugam dilapsi sunt.