Latin
8.1.18 to 8.1.21
Gregory of Tours, Libri Historiarum 8.1.18-21
Not analysed yet
10. De corporibus Merovechi et Chlodovechi. Denique cum interitum Merovechi adque Chlodovechi saepius lamentaret nesciretque, ubi eos postquam interficerant proiecissent, venit ad regem homo, qui diceret: �Si mihi contrarium in posterum non habetur, indicabo, in quo loco Chlodovechi cadaver sit positum'. Iuravit rex, nihil ei molestum fieri, sed potius muneribus ampliari. Tunc ille: 'Veritatem', inquid, 'me loqui, o rex, ipsa ratio quae acta est conprobabit. Nam quando Chlodovechus interfectus est ac sub stillicidio oraturii cuiusdam sepultus, metuens regina, ne aliquando inventus cum honore sepeliretur, iussit eum in alveum Matronae fluminis proici. Tunc intra lapsum, quod opere meo ad capiendorum piscium necessitatem praeparaveram, repperi. Sed cum ignorarem, quisnam esset, a caesariae prolixa cognovi Chlodovechum esse, adpraehensumque in humeris ad litus detuli ibique eum cespite superposito tumulavi. Ecce, salvatis artubus, quod volueris effice!' Quod cum rex conperisset, confingens se ad venationem procedere, detectoque tumulo, repperit corpusculum integrum et inlaesum. Una tantum pars capillorum, quae subter fuerat, iam defluxerat, alia vero cum ipsis crinium flagellis intacta durabat. Cognitumque est, hunc esse, quem rex intento animo requirebat. Convocato igitur episcopo civitatis, cum clero et populo ac cereorum innumerabilium ornato ad basilicam sancti Vincenti detulit tumulandum, non minus plangens nepotes mortuos, quam cum vidit filios proprios iam sepultus. Post haec misit Pappolum Carnotenae urbis episcopum, qui Merovechi cadaver requirens, iuxta Chlodovechi tumulum sepelivit. 11. De ostiariis et interito Boanti. Ostiarius vero quidam de alio ostiario dixit: 'Domine rex, hic, accepto praemio, consinsit, ut tu interficiaris'. Adpraehensusque ostiarius, de quo dixerat, caesus suppliciisque multis adfectus, nihil de causa, qua interrogabatur, aperuit. Loquebantur enim tunc multi hoc in insidiis et invidia factum, quod ostiarius ille, cui hoc crimen inpactum fuerat, plurimum a rege diligeretur. Ansovaldus autem, nescio qua suspicione tactus, nec vale dicens, a rege discessit. Rex vero Cavillonum regressus, iussit Boantum, qui sibi semper fuerat infidelis, gladio percuti. Qui vallatus in domo sua, ab hominibus regis peremptus interiit, resque suae fisci dicionibus subiugatae sunt.