Latin
8.1.13 to 8.1.17
Gregory of Tours, Libri Historiarum 8.1.13-17
Not analysed yet
Adveniente quoque die dominico, rex ad aeclesiam ad spectanda missarum solemnia petit. Fratres vero consacerdotesque, qui aderant, locum Palladio episcopo ad agenda festa praebuerunt. Quo incipiente prophetiam, rex interrogat, quis esset. Cumque Palladium episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus rex ait: 'Qui mihi semper infidelis et perfidus fuit, ille nunc sacrata verba praedicavit? Egrediar prursus ab haec aeclesia, ne inimicum meum audiam praedicantem'. Et haec dicens, egredi coepit aeclesiam. Tunc conturbati sacerdotes de fratres humilitate, dixerunt regi: 'Vidimus enim eum convivio tuo adesse ac de eius manu te benedictionem accipere; et cur eum nunc rex aspernatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui haec agere debuisset. Nunc, si permittis, caelebret, quae coepit; in posterum autem, si aliquid opposueris, canonicae sanctionis censura finiatur'. Iam enim Palladius episcopus in sacrario cum grande humilitate discesserat. Tunc rex iussit eum revocare, et sic quae agere coeperat expedivit. Nam cum iterato ad convivium regis Palladius atque Berthchramnus acciti fuissent, commoti in invicem multa sibi de adulteriis ac fornicatione exprobraverunt, nonnulla etiam de periuriis. Quibus de rebus multi ridebant, nonnulli vero, qui alacriores erant scientiae, lamentabant, cur inter sacerdotes Domini taliter zezania diabuli pollularet. Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fideiussores dederunt, ut decimo Kalendas mensis noni ad sinodum convenirent. 8. De signis ostensis. Tunc apparuerunt signa, id est radii a parte aquilonis, sicut saepius apparere solent. Fulgor per caelum cucurrisse visus est, floresque in arboribus ostensi sunt. Erat enim mensis quintus. 9. De sacramento pro filio Chilperici dato. Post haec rex Parisius venit et coram omnibus loqui coepit, dicens: 'Germanus meus Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse, cuius nutritores, matre depraecante, petierunt, ut eum de sancto lavacro in dominici natalis solemnitate deberem excipere, et non venerunt. Rogaverunt deinceps, ut ad sanctum pascha baptizaretur, sed nec tunc adlatus est infans. Depraecati sunt autem tertio, ut ad festivitatem sancti Iohannis exhiberetur, sed nec tunc venit. Moverunt itaque me per tempus sterile de loco ubi abitabam. Veni igitur, et ecce! absconditur nec ostenditur mihi puer. Unde, quantum intellego, nihil est quod promittitur, sed, ut credo, alicuius ex leudibus nostris sit filius. Nam si de stirpe nostra fuisset, ad me utique fuerat deportatus. Ideoque noveritis, quia a me non suscipitur, nisi certa de eo cognuscam indicia'. Haec audiens Fredegundis regina, coniunctis prioribus regni sui, id est cum tribus episcopis et tricentis viris optimis, sacramenta dederunt, hunc ab Chilperico rege generatum fuisse; et sic suspicio ab animis regis ablata est.