Latin
8.1.5 to 8.1.8
Gregory of Tours, Libri Historiarum 8.1.5-8
Not analysed yet
3. De cantoribus et argento Mummoli. Interea iam medium prandii peractum, iubet rex, ut diaconem nostrum, qui ante die ad missas psalmum responsurium dixerat, canere iuberem. Quo canente, iubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes qui aderant per meam commonitionem, datis ex officio suo singulis clerecis, coram rege iuberentur cantare. Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque, ut potuit, in regis praesentia psalmum responsurium decantavit. Cum autem fercula profererentur, dixit rex: 'Argentum omne, quod cernitis, Mummoli illius periuris fuit; sed nunc, gratia Domini tribuente, in nostra dominatione translatum est. Nam quindecim ex eo catinos, ut istum maiorem cernitis, iam concidi, et non exinde amplius quam hunc et alium de cento septuaginta libris reservavi. Et quid amplius quam opus cotidianum? Non ego, quod peius est, alium filium praeter Childeberthum habeo, cui satis sit de thesauris, quos ei pater reliquid, et quae iam de huius miserrimi rebus, quae Avennione inventae sunt, transmittere curavi. Reliqua vero pauperum et aeclesiarum erunt necessitatibus tribuenda'. 4. Laus Childeberthi regis. 'Unum vos tantummodo, sacerdotes Domini, depraecor, ut pro filio meo Childebertho Domini misericordiam exoretis. Est enim vir sapiens adque utilis, ut de multorum annorum aevo vix ita tam cautus homo repperire possit ac strinuus. Quia, si hunc Deus his Galliis concedere dignabatur, fortassis spes erat, de eodem gentem nostram, quae valde exinanita est, posse consurgere. Quod fieri iuxta eius misericordiam non diffido, eo quod tale fuerit pueri nativitates praesagium. Nam in diem sanctum paschae, stante fratre meo Sigybertho in aeclesia, procedente diacono cum sancto euangeliorum libro, nuntius regi advenit, unaque vox fuit pronuntiantes lectionem euangelicam ac nuntii dicentis: �Filius natus est tibi". Unde factum est, ut omnis populus in utraque adnuntiatione pariter proclamaret: �Gloria Deo omnipotenti". Sed et baptismum in die sanctum pentecosten accepit, et rex nihilominus in diem sanctum dominicae nativitatis est elevatus. Unde, si oratio vestra prosequitur, poterit hic, Domino annuente, regnare'. Haec rege dicente, omnes orationem fuderunt ad Dominum, ut utrumque regem eius misericordia conservaret. Adiecitque rex: 'Verum quia mater eius Brunichildis me minatur interimere, sed nihil mihi ex hoc formidinis est. Dominus enim, qui me eripuit de manibus inimicorum meorum, et de huius insidiis liberavit me'.