Latin
8.1.9 to 8.1.12
Gregory of Tours, Libri Historiarum 8.1.9-12
Not analysed yet
5. De visiones, quas rex vel nos de Chilperico vidimus. Multa tunc et in Theodorum adversa locutus est, protestans, quod, si ad synodum veniret, iterum exilio truderetur, dicens: 'Scio enim, quod horum causa germanum meum Chilpericum interfeci fecit. Denique nec nos pro viris habere debemur, si eius necem ulciscere non valemus hoc anno'. Cui ego respondi: 'Et quis Chilpericum interemit, nisi malitia sua tuaque oratio? Multas enim tibi contra iustitiam tetendit insidias, quae ei mortis exitium intulerunt. Quod ut dicam, valde hoc per visionem somnii inspexi, cum viderem eum, ante tonsorato capite, quasi episcopum ordinari; deinde super cathedram puram, sola fuligine tectam, inpositum ferri, praelucentibus coram eo lyghnis ac cereis'. Me haec narrante, rex ait: 'Vidi et ego aliam visionem, quae huius interitum nuntiavit. Adducebatur enim in conspectu meo a tribus episcopis vinctus catenis, quorum unus Tetricus, alius Agroecula, tertius vero Nicetius Lugduninsis erat. E quibus dicebant duo: �Solvite, quaesumus", eum et castigatum abire permittite". Quibus e contrario cum amaritudine Tetricus episcopus respondebat: �Non fiet ita, sed igni concremabitur pro sceleribus suis". Et cum diu multumque quasi altercantes haec inter se verba proferrent, conspicio eminus aeneum super ignem positum fervere vehementer. Tunc me flente, adpraehensum infilicem Chilpericum, confractis membris, proiciunt in aeneum. Nec mora, inter undarum vapores ita dissolutus ac liquefactus est, ut nullum ex eo paenitus indicium remaneret'. Haec rege dicente, admirantibus nobis, epulo expleto, surreximus. 6. De his quos praesentavimus. Rex igitur in crastinum in venatione progressus est. Quo redeunte, Garacharius comis Burdigalensis adque Bladastis a nobis repraesentati sunt, quia, ut superius diximus, in basilica sancti Martini confugium fecerant, pro eo quod Gundovaldo coniuncti fuissent. Nam cum prius, pro his depraecatus, nihil obtinere potuissem, haec in sequenti locutus sum: 'Audiat, o rex, potestas tua. Ecce! a domino meo in legatione ad te directus sum. Vel quid renuntiabo ei qui me misit, cum nihil mihi responsi reddere vellis?' At ille obstupefactus ait: 'Et quis est dominus tuus, qui te misit?' Cui ego subridens: 'Beatus Martinus', inquio, 'misit me'. Tunc ille iussit sibi repraesentari viros. Sed cum in eius conspectu venissent, multas eis perfidias ac periurias exprobravit, vocans eos saepius vulpis ingeniosas, sed restituit eos gratiae suae, reddens quae illis ablata fuerant. 7. De Palladio episcopo, qualiter missas dixit.