Latin
Non poetarum figmentis, aut philosophorum sententiis, sed Evangelicœ veritati i…
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 1
Unproofread scanNot analysed yet
-Hieronymus presbyter, et post apostolum Paulum bonus doctor Ecclesiae, refert se ductum ante tribunal aeterni Judicis et extensum in supplicio graviter caesum, eo quod Ciceronis argutias vel Vfrgilii fallacias saepius lectitarct: confessumque se coram angelis sanctis ipsi Dominatori omuium, nunquam se deinceps haec lecturum, neque ultra tractaturum, nisi ea quae Deo digna et ad Ecclesiae ædilicalionem opportuna judicarentur (n). Sed et Paulus apostolus, Quœ pacis sunt, inquit, sectemur, et quæ ad ædi/icationem invicem cuttodiamus (Rom. xiv, 19). Et alibi: Omnis sermo malus ex ore vestro Mon procedat; Nd si quit bonus ad ædificationem, ut det gratiam audientibu. (Ephet. IV, 23). Ergo haec nos oportet sequi, scribere atque loqui, quae Ecclesiam Dei ædiflcent, et quiæ mentes inopes ad notitiam perfectae fidei instructione Bancta fecundent. Non enim oportet fallacgs commemorare fabulas, neque philosophorum inimicam Deo sapientiam sequi, ne in judicium æternæ mortis Domino discernente cadamus. Quod ego metuens, et aliqua je sanctorum miraculis, quæ hactenus latuerunt, pandere desiderans, non me iis retibus vel vinciri cupio, vel involvi (b). Non ego Saturni fugam, non Junonis iram, non Jovis stupra, non Neptuni injuriam, nou Æoli sceptra; non iEneadum bella, naufragia, vel *regna commemoro: taceo Cupidinis emissionem, non Ascanii dilectionem; hymenaeosque, lacrymas, vel exitia saeva Didonis: non Plutonis triste vestibulum, non Proserpinae stuprosum raptum, non Cerberi triforme caput: non revolvam Anchisae colloquia; hon Ithaci ingenia, non Achillis argutias, non Sinonis fallaclas: non ego Laocoonlis consilia, non Amphytrionidis robora, non Jani conflictus, fugas, vel obitum exitialem proferam; non Eumenidum, variorumque monstrorum formas exponam: non reliquarum fabularum commenta, quae hie auctor aut (c) tinxit mendacio. mit versu depixit heroico: sed ista omnia tanquam super arenam locata, et cito ruitura conspiciens, ad divina et Evangelica potius miracula revertamur, unde Joannes Evangelista exorsus est dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deut erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum eat nihil (Joan. i, i. 3). Et deinceps ait: Et Verbum caro factum eat, et habitavit in nobit: et vidimus gloriam ejut, gloriam quati Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Ibid. ,44). Quod autein in Bethleem nasciturus crat, it ait Propheta: Lt tu, Bethleem Ephrata (d), non es minima in millibus Juda. Ex te enim prodiet Rex qui regat populum meum Israel (Jlich. v, 2; Matth. II, 6; Joan. xxi, 2). Hoc enim et Nathanael ille a Cana Gatilææ dixit: Rabbi, tu es Filiut Dei, tu es Res Israel (Joan. I, 49). Ipse est et salus mundi; de qno et ille Simeon ait: Nunc dim tiis, Domine, servum tuum in pace, quia viderIt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29).