Latin
Book 1, Chapter 1
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nato ergo Domino nostro Jesu Christo seeundam carnem in Bethleem oppido (Ante ceram vulg. an. 5, 25 Dec.), in diebus lIerodis regis, juxta fidem evangelicam, magi ab Oriente venerunt Hierosolymis, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judæorum? Vidimus euim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Luc. II, i), et reliqua. Est •autem in Bethleem puteus -magmis, de quo Muria gloriosa aquam fertur hausisse: ubi sæpius aspicientibus miraculum illustre monstratur, id est stella ibi mundis corde, quæ a; piruit magis, ostenditur. Venientibus devotis ac recumbentibus super os putei, operiuntur linteo capita eorum. Tunc ille cujus meritum obtinuerit, videt stellam ab uno pariete putei super aquas transmigrare ad alium, in illo modo quo solent super coelorum circulo stellae transferri. Et cum multi aspiciant, ab illis tantum videtur, quibus est mens sanior. Nonnullos vidi qui eam asserebant se vidisse. Nuer autem diaconus noster retulit quod cum quinque viris aspexit b, sed duobus tantum apparuit.