Latin
Book 1, Chapter 101
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 101
Unproofread scanNot analysed yet
Multa d de Georgio martyre miracula gesta cogno vimus (An. 284, 23 April. ),de quibus pauca locutu- rus sum. Hujus enim reliquiæ cum reliquorum san. ctorum a quibusdam ferebantur: sed cum portitores ad locum quemdam Lemovicim termini advenissent, ubi jam pauci clerici, conserto ligneis tabulis oratorio, Dominum assidue precabantur, mansionem postulant. Susceptique benigne noctem cum cæteris fratribus psallendo deducunt. Mane autem facto, apprehensam capsulam levare penitus non valebant. Deniquc cum iter agere sine pignore sancto penitus nequirent, et eis maximus dolor animi insedisset, intelligunt, inspirante (Al. imperanle) Den, sibi aliquid ex his in laco relinquere oportere. Tunc inquisitis ligaturis divisisquc particulis, seniori qui cellulæ praeerat largiuntur, relinquentes partem patrocinii, sumentes facultatem quo voluerant abeundi. Habentur etiam ejus reliquiæ in vico quodam Cenomanensi. ,ubi multa plerum que miracula ostenduntur. Nam cæci, claudi, frigoritici, vel reliqui infirmi, sæpius ibi sanitatum gratia munerantur.