Latin
Book 1, Chapter 100
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 100
Unproofread scanNot analysed yet
Domitius equidem alius martyr in hac habetur regione, qui cum multa beneficia incolis præstet, ciaticis tamen veloci virtute medetur (An. . . . 5 Jul.) ,Nam fertur ab hoc Sanctus fuisse, dum in corpores esset positus, dolore detentus. Denique cum multis ut diximus, in bac necessitate laborantibus mederetur, quidam Judaeus ab ipsa infirmitate correptus Sancti basilicam, quanquam Christo non crederet, devotus tamen expetiit, seque ad januam atrii deponi præcipiens, indignum se esse vociferans qui sanctum limen ingrederetur. Aiebat enim: Scio me quidem, gloriose martyr, legis velamine obcaecatum, cui tu impartiri misericordiam dedigneris: sed nunc ad te confugio, et supplex tuam misericordiam posco, ut. aversa prius infirmitate corporea. languorem incredulitatis avellas, Haec cum ante portam aulæ fateretur adveniente nocte obdormivit: sed Martyr beatus non longi spatio temporis distulit misereri, Igitur ea nocte visitans aegrotum per somoium, jussit recedere sanum. At ille expergefacms sentit se redditum incolumitati, confessusque Christum Filium Dei esse Salvatorem mundi, sanus abscessit. Quod videntes Christiani, qui in ipsa tenebantur infirmitate, querimonias Sancto inferunt, dicentes: Ecce nos bene Deum confessi, necdum meruimus liberari, et incredulus hic in Cbristum Regem, circumcisus carne non corde, sanus abscedit. Et haec dicentes cum ira lychnos basilicae, qui ex camera dependebant, comminuerc coeperunt. Sed nec his defuit misericordia po. stulata: nam ipsa die sanati ad propria sunt regressi.