Latin
Book 1, Chapter 15
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Apud e Turonicam vero urbem, dum in oratorium atrii beati Martini ipsius Præcursoris reliquias collocaremus, caecus quidam, adminiculo deducente, lumen recepit. Energumenus vero obtestans virtutem beati Joanni? ,Martinique antistitis, expulso purgatus est dæmone. In hoc oratorio una puellarum cui officium erat lychni fomenta componere, adveniens cum cereo ut haec ageret, est ingressa: compositoque lychno atque accenso, attracto ad se fune, sublimavit in altum, plexisque innexum laqueis ad parietis clavum, et abscessit. Quae dum redit, cereus quem manu gerebat exstinguitur, regressaque velociter ad cicendilem, cereum non attingebat illuminare, neque laqueum funis absolvere. Dum ambigua de hac causa penderet, subito delapsa a cicindile flamma, cereum in manu ejus illuminavit; et sic officio luminis præcunte, quo voluit ivit. Ferunt autem in hoc oratorio a lychno oleum ebullire. Habentur enim «et ibi reliquiæ sanctæ crucis,