Latin
Book 1, Chapter 16
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 16
Unproofread scanNot analysed yet
Sub hujus urbis territorio apud vicum Alangaviensem h, mulier quaedam ex incolis, conspersa Dominica die farina, panem formavit, qucin, segregatis prunis, cinere ferventi contexit dccoqueudum. Quod cum fecisset, protinus ei manus dextera divino igne succensa coepit exuri. At illa vociferans ac plangens, Dasilicam hujus vici, in qua reliquiæ beati Joannis retinentur, expetiit. Et oratione fusa, vovit in hac dic divino nomini consecrata nullam operam excrcere, nisi tantum orationi vacare. Nocte vero sequenti, fecit cereum in altitudinem status sui. Tunc in oratione pernoctans, tento tota nocte manu propria cereo, restinctis ardoribus incolumis est egressa.