Latin
Book 1, Chapter 17
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 17
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia Joannis Baptistae meminimus, dignum est ut de Jordane aliqua memoremus. Igitur a monte Phanio duo consurgunt fontes, quorum unus Jor, alter Dan vocitatur: qui ab utraque parte Phaniadae a urbis, quae prius Cæsarea Philippi vocabatur, descendentes, sub ipsa urbe tam fluentis [AI. ,fluentes] conjuncti, quam nomine uno, Jordanem efficiunt, qui usque Iliericho civitatem et ultra defluit. In eo habetur locus in quo Dominus baptizatus est. In uno etenim reflexu aqua ipsa revolvitur, in qua nunc leprosi mundantur. Cum autem advenerint, sæpius lavantur in flumine, donec ab infirmitate purgentur. De publico tamen, dum ibi commorati fuerint, victum accipiunt; sanati autem, ad propria discedunt. Ipse quoque Jordanis ab eo loco in quinto milliario, mari commixtus Mortuo, nomen amittit, Mare enim Mortuum ob hoc dicitur, eo quod ab incendio Sodomae vel reliquarum urbium est versatum, et aqua ipsa asphalto permixta est: une a nonnullis mare Asphalti appellatur; in quo qui natare nescit, super aquam fertur, et circa eum sulphur adhæret.