Latin
Book 1, Chapter 21
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur, ut diximus, in ipso primo Jordanis egressu, Phaniada civitas a sita cet, in qua habetur statua ex electro purissimo fabricata, in qua Redemptoris no. stri forma dicitur esse expressa. Nam, ut a plerisque audivi, qui eam contemplati fuerant, mira claritas in ejus facie continetur. Sed ne cui videatur absurdum, narrare quae de ea Cæsariensis refert Eusebius non pigebit. Ait enim: c Mulierein quam sanguinis profluvio laborantem a Salvatore curatam Evangelia tradiderunt, bujus urbis civem constat fuisse, domusque ejus in ea etiam nunc ostenditur. Pro foribus vero domus ipsius, basis quaedam in loco editiore collocata monstratur, in qua mulieris ipsius velut genibus provolutae, palmasque suppliciter tendentis, imago aerea videtur expressa. Astat vero alia aerea nihilominus fusa statua, habitu viri stola comple circumdati, et dextram naulieri porrigentis. Hujus ad pedem statuae in basi herba quædam nova specie nascitur. Quae cum exorta fuerit, excrescere usque ad stoloe illius æreæ indumenti fimbriam solet, Qnam cum summo vertice crescens herba contigerit, vires inde ad depellendos omnes morbos languoresque conquirit, ita ut quaecunquc fuerit illa infirmitas corporis, haustu exiguo madefacti salutaris graminis depellatur, nihil omnino virium gerens, si antequam aereae fimbriae summitatem crescendo contigerit decerpatur. Hanc statuam ad similitudinem vultus Jesu formatam tradebant: quae permansit etiam ad nostra usque tempora, sicut ipsi oculis nostris inspeximus. Et nihil mirum, si ii qui ex gentibus crediderunt, pro beneficiis quae a Salvatore fuerant consecuti, hujusmodi velut munus videbantur offerre, cum videamus etiam nunc et apostolorum Petri vel Pauli, et ipsius Salvatoris imagines designari, tabulisque depingi. i Haec Eusebius retulit.