Latin
Book 1, Chapter 22
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 22
Unproofread scanNot analysed yet
Nam et isto nunc tempore, per credulitatem integram tanto Christus amore diligilur, ut cujus legem in tabulis cordis credentes populi retinent, ejns etiam imaginem ad commemorationem virtutis in tabulis visibilibus pictam per ecclesias ac domos affIgant: sed et in hoc inimicus semper humani beneris æmulus exstat. Nam Judaus quidam cum hujuscemodi imaginem in tabula pictam, ac parieti affixam in ecclesia sæpe vidisset, ait: Ecce seductorem ilium qui nos genusque nostrum humiliavit. Et sic nocte veniens, telo ipsam imaginem verberat, elisamque de pariete, opertam veste, ad domutu portans, flammis parat exurere. bed res mira apparuit, quae, quod de virtute Dei fuerit, non potest atnbigi. Nam de vulnere ubi imago transfossa fuerat, sanguis effluxit c. Quod ipse iniquus spiculator oppletus fu- /fore non sensit. Cum autem per obscurae noctis tenebras domum suam fuisset ingressus, lumine adhibito cernit se totum sanguine cruentatum: timensque ne scelus suum patefieret, abjectam a se tahulam abdidit in obscuris, nec ausus est ultra contingerc quod inique praesumpsit auferre. Venientes autem Christiani diluculo ad domum Dei, iconicam non inveniunt, stupentesque ac requirentes quod fuerat factum, cruoris vestigia deprehendunt. Quod sequentes, ad domum Judaei accedunt. Denique sciscitati de tabula, nihil certi cognoscunt. Requirentes autem eam sollicite, in angulo cellulae Judaei reperiunt: qua ecclesiae reddita, furem lapidibus obruerunt.