Latin
Book 1, Chapter 23
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Est et apud Narbonensem urbem in ecclesia se. niore, quae beati Genesii martyris reliquiis plaudit, pictura quae Dominum nostrum quasi praecinctum linteo indicat crucifixum. Quae pictura dum assidue cerneretur a populis, apparuit cuidam Basileo presbytero Der visum persona terribilis, dicens: Omnes TOS obtecti estis variis indumentis, et me jugiter nudum aspicitis. Vade quantocius, cooperi me vestimento. Et presbyter non intelligens visionem, data die nequaquam ex ea re memoratus est. Rursumque apparuit ei; sed et illud parvipendit. Post tertium autem diem secundae visionis, gravibus excruciato eo verberibus, ait: Nonne dixeram tibi ut operires me vestimento, ne cernerer nudus: et nihil ex hoc a te actum est? Vade, inquit, et tege linteo picturam illam, in qua crucifixus appareo, ne tibi vclox superveniat interitus. At ille commotus, et valde metuens, narravit ea episcopo, qui protinus jussit desuper vclum expandi et sic obtecta nunc pictura suspicitur a. Nam et si parumper detegatur ad contemplandum, mox demisso velo contegitur, ne deteeta cernatur.