Latin
Book 2, Chapter 25
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 25
Unproofread scanNot analysed yet
Sequenti vero festivitate, dum iterum cum magno gaudio ad sanctam properaremus basilicam, mihi caput a sole percussum graviter dolere coepit: qui dolor accrescens, febrem intrinsecus generabat, ita ut nec cibuin Ine capere, nec loqui permitteret. Cumque per duos dies ab hoc dolore consumerer, die tertia ad basilicam sancti Ferreoli, cui fons ille de quo superius meminimus (Cap. 5) est contiguus, advenimus. Distat autem basilica a Brivatensi vico quasi stadiis decem. Cumque in loco illo venissemus, libuit animo ad fontem usque procedere, conlidens de virtute Martyris, quod si me exinde levis unda perfunderet, mox sanarer. Adveniens vero orationem fundo, aquam haurio, os refrigero, capnt infundo: statimque decidentibus lymphis, fugato dolore sanus abscedo, et usque ad sepulcrum Martyris gloriosi laetus ingredior, admirans et gratias agens Martyri, quod prius me virtute sua dignatus fuerit visitare, quam ipsius mererer cernere sepulcrum.