Latin
Book 2, Chapter 26
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim ad hunc fontem c, quia ibidem martyr percussus est, virtus eximia. Quidam a febre correptus, dum in extremis ageret, desiderium habuit de aqua fontis haurire, ad quam etiam se deportari fideliter exoravit: qui a suis inter manus apprebensus, et in loco depositus, protinus ut aquae haustum accepit, et faciem caputque perfudit, recipere meruit sanitatem; et aliorum manibus illatus, propriis gressibus eit regressus. Fuit autem incola hujus vici, sed excidit nomen ejus.