Latin
Book 1, Chapter 25
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 25.2
Unproofread scanNot analysed yet
Denique Theodegisilus e hujus rex regionis, cum vidisset hoc miraculum quod in bis sacratis Deo fontibus gerebatur, cogitavit intra se dicens, quia inae, nium est Romanorum (Rumanos enim vocitant homines nostrae religionis) ut ita accidat, et non est Dei virtus. Veniens vero ad annum sequentem, os. tium sigillis suis cum episcopi sigillo munivit, posuitque custodcs in circuitu templi, si forte aliquem deprehendere posset fraudis alicujus conscium, per cujus ingenium in fontibus aqua succederet. Similiter et alio fecit anno. Tertio vero convocata virorum multitudine, fossas in circuitu basilicae fieri jussit, ne forte togis (Ed. ,locis] occultis lymphae deducerentur iu fontem. Fueruntque fossas in profundo vlcenum quinum pedum, in latitudine vero quindecenum. Sed nihil abditum potuit reperiri. Tamen vitæ finem faciens, et credo pro hujus inquisitionis terneritate, anni sequentis diem quo hoc mysterium celebrabatur videre non meruit, eo quod arcanum virtu. tis divinae investigarc praesumpsit. Habentur autem in ea reliquia sancti Stephani levitae.