Latin
Book 1, Chapter 26
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 26
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo quia fons ille divino nutu, ut supra diximus, ad officium baptizandi repletur; et quia cum completus fuerit, avide ex hoc populus haurire festinat, quidam accepto vasculo, presbytero qui hanc aquam ministrabat porrexit ad complendum. Quod dum complet senior, hic inter comprimentes turbas manum alterius extendit ad balteum, cultrumque furatus est: quo vagina recondito, manus extendit ad accipiendam hydriam, quam tradiderat presbytero. Qua accepta, amotus in partem aliam, neque unam guttam aquae in ea potuit reperire. Tunc confusus valde, et sibi ob furti causam hoc evenisse cognoscens, homini cultrum, quem furatus fuerat, reddidit; et sic iterum porrecta lagena, plenam aquæ recepit. Est enim populus ille hæreticus, qui videns hæc magnalia, non compungitur ad credendum, sed semper callide divinarum præceptionum sacramenta nequissimis interpretationum garrulalionibus non desinit impugnare: sed virtus Domini diversam partem destruit et confundit.