Latin
Book 1, Chapter 29
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Paulus vero apostolus (An. C6, 29 Jun.) ,post revolutum anni circulum, ipsa die qua Petrus apostoliis passus est, apud urbem Romam gladio percussus occubuit. Ecujus sacro corpore lacc defluxit et aqua. Nec mirum si lac ejus manavit ex corpore, qui gentes incredulas et parturivit et peperit, ac lacte spiritali nutritas, ad cibum solidum Scripturarum sanctarum, opaca reserando, perduxit. De cujus virtutibus multa quidem audivimus: sed de plurimis unum tantum miraculum studuimus declarare. Factum est autem in quodam loco, ut homo laqueum sibi ad extorquendam vitam, instigante diabolo, præpararet. Cumque secretum cellulae in qua haec ageret reperisset, funem trabi transmissum, laqueum coepit innectere, nomen tamen semper Pauli apostoli invocabat, dicens: Adjuva me, sancte Paule. Et ecce umbra squalida atque funesta, quæ nihil minus vultu quam diabolum similabat, apparuit ei, hortans ac dicens: Eia age, ne moreris, exple [AI. ,expedij celerius quæ coepisti. At ille cum opus hQC, id est vitae extorquendae, pararet, semper aiebat: Beatissime Paule, esto adjutor meus. Denique expedito jam laqueo, cum vehementius urgeretur ab umbra, ut collum immitteret, subito adfuitalia umbra huic similis; dicens ei quæ cum homine erat: Fuge, miserrime, era Paulum apostolum huc venientem; invocatus cnim ab hoc homine, ecce adest. Tunc evanescentibus umbris, hic ad sensum suum reversus, et crucem virtutis dominicae pectori nutanti depingens, pœnitentiam genis lacrymarum imbre perfusis agebat cur ista tentasset. Unde manifestum est hunc eumdemque hominem per virtutem beati apostoli ab hoc sævæ mortis praecipitio fuisse salvatum.