Latin
Book 1, Chapter 30
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 30.1
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes i vero apostolus et evangelista Dei (An. 100 aut tOt, 27 Dec.), post peractum tanc agonis legitimi quam prædicationis saluberrimae cursum, vivus descendens in tumulo, operiri se humo praecepit. Cujus nunc sepulcrum manna x in modum farinae hodieque eructat, ex qua beatae reliquiæ, per universum delatae mundum, salutem morbidis praestant. Hic est Joannes quem Dominus plus quam caeteros dilexit apostolos, qui tantae charitatis amore praelatus est, ut super ipsum sacri corporis pectus accumbens, mysteriorum cœlestium hauriret arcana. Ipsi etiam Dominus noster gloriosam Genitricem, quasi peculiari quodam modo discipulo, in ipsa passionis hora, in cruce pro mundi salute positus, commendavit. De hoc enim et post resurrectionem dixit: Sic eum volo manere donec veniam (Joan. XXI, 22). In Epheso autem habetur locus in quo hic apostolus Evangelium quod ex ejus nomine in Ecclesia legitur scripsit. Sunt autem in summitate montis illius proximi quatuor sine tecto parietes. In his enim orationi insistens, Dominum assidue pro delictis populi deprecans, morabatur: obtinuitque ne in loco i! lo imber ullus descenderet, donec ille Evangelium adimpleret. Sed et usque hodie ita praestatur a Domino, ut nulla ibi descendat pluvia, neque imber violentus adveniat. et ex Liturgia Gallicana apud Mabillon. ,lib. II num. 63, patet hanc in Gallia communiorem sententiam fuisse, quod Petrus et Paulus eadem die eodemque anno passi fuerint.