Latin
Book 2, Chapter 32
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
De illis a dixisse virtutibus sufficiat quæ cirea sanctam basilicam aut gesta sunt, aut geruntur: nunc pauca de locis illis in quibus ejus habentur reliquiæ disserentes, finem hujus libelli facere placet, devotione commonente. Quidam apud Belgicae secundae provinciam, id est suburbano Rhemensis urbis, basilicam in honore beati Martyris studiose construxit, cujus reliquias post perfectam fabricam expetiit fideliter ac devote. Quas acceptas dum viatim psallendo regreditur, Rhemensem est ingressus Campaniam. Erat enim haud procul a via ager cujusdam divitis Campanensis, ad quem scindendum magna multitudo convenerat. Igitur appropinquante viatore cum his pignoribus, coepit quidam de aratoribus malo torqueri, et quasi in excessu mentis dicere: En, inquit, beatissimum Julianum appropinquantem, ecce virtutem ejus, ecce gloriam ejus. Currite, viri, relinquite boves, dimiuite aratra, caterva omnis eat in obviam. Stupentes illi, et quid narraret ignoti [AI. ,ignari], dum hebetati admirantur tam voces quam dicta personae, protinus miser, relicto in arvis vomere, elidens se in terram, verberansque palmas, in parte qua vir ille beati Martyris veniebat, eursu celeri rapitur, clamans: Ut quid me, Sancte, sic crucias? ut quid. me, gloriose Martyr, incendis? cur regionem tibi non debitam aggrederis? cur habitacula nostra perlustras? Talia eo dicente, ad locum ubi jam sacerdos tabernaculum erexerat, turbulentus advenit, prostratusque coram: Sancti reliquiis, diutissime humo fAL, homo] incubuit. Tunc presbyter capsulam illam sanctam super eum ut posuit, illico erumpente ex ore ejus sanguine, ab incursione diabolici erroris mundatus est; ac deinceps virtutem Sancti prædicans, comes fuit hujus itineris.