Latin
Book 2, Chapter 33
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid b de ejus reliquiis in Oriente fidelium fratrum relatio signat, edicam. In quadam Orientis civitate, dam in ecclesia a dsemonio quidam torqueretur, in navi beati Martyris praedixit esse reliquias. Cumque navis portum fuisset adepta, hic ad eam saltuatim prosiliit, ac provolutus solo coram navi, erumpente ab oro et naribus tabe, persona purgata est. Quae cum episcopo nuntiata fuissent; commovet populum cum accensis cereis ad portum usque procedere. Igitur nauclerus audiens, flensque prae gaudio, in occursum episcopi properat, nihil se aliud asserens de Beati sustulisse basilica, nisi parumper pulveris qui circa sanctum jacebat tumulum: sed. Deus omnipotens comprobans fidem viri, occuli virtutem Martyris non permisit. Dehinc episcopus sublatas reU. quias usque ad sanctam ecclesiam cum magno honore deportat. Negotiator vero tanta cernens mirabilia, basilicam in honore Martyris aediflcavit, in qua beatas reliquias collocans, multa deineeps ibi miracula vidit operari.