Latin
Book 2, Chapter 34
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc ego dudum expertus sum d. Contigit ut post ordinationem meam Arvernos accederem: profectusque beati basilicam adivi, expletaque festivitate, diruptis a palla quae sanctum tegit tumulum fimbriis, in his mihi praesidium ferre credens, impleta oratione discessi. Apud Turonicam vero urbem monachi in honore ipsius Martyris basilicam e, qualem possibilitas eorum habuit, aedificaverunt, cupientes eam ejus virtutibus consecrari. Audientes autem haec pignora a me fuisse delata, rogabant ut dedicata aedes iisdem augeretur cxuviis. At ego, apprehensam, secretiuscapsam, ad basilicam beati Martini incipiente nocte propero. Referebat autem mihi vir fidelis, qui tunc eminus astabat,,cum nos basilicam sumus ingressi, vidisse se pbarum immensi luminis e coelo delapsam super beatam basilicam descendisse, et deinceps quasi intro ingressa fuisset. Cum enim nobis haec in crastinum a fidelibus relata fuissent, conjicimus eam a virtute beati Martyris processisse. Depositis ergo super altare [Al. ,altarium] sacrosanctis reliquiis, vigilata nocte, cum grandi psallentio ad antedictam deferebantur basilicam. Et ecce unus ex energumenis, manibus in se collisis, ore patulo, cruenta projiciens sputa a, aiebat: Ut quid te, Martine, Juliano junxisli? Quid eum in his provocas locis? Satis nobis erat praesentia tua supplicium, similem tui ad augenda tormenta vocasti. Cur hæc agis? quare nos cum Juliano sic crucias? Hæc et alia misero declamante, expletis missarum solemnitatibus, dum se ante sanctum altarc diutissime collidit, profluente iunie ex ore ejus, ab infestatione furoris diabolici liberatus est.