Latin
Book 2, Chapter 39
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Est etiam in Turonico vicus, cui Gaudiaco nomen e; t, in quo beati Martyris reliquiæ continentur, qui cum magnis virtutibus crebro illustretur, in perjuris tamen plerumque agitat ultionem. Nam cum ibidem quis, inimieo humani generis suadente, perjuraverit, ita ultio divina prosequitur, ut protinus aut in successione damni, aut in amissione proximi, aut in consumptione morbi manifesta patescat: non tamen causam remanere inultam Martyr prorsus indulget; sed nec inibi tam [Al. ,jam] ausu temerario perjurat barbarorum cruda rusticitas. De quo negotio ista sufficiant, quia longum est singula quae de his acta sunt Der ordinem memorare.