Latin
Book 2, Chapter 40
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 40-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem ad me Aridius presbyter ex Lemovicino venisset, vir valde religiosus, cujus etiam In secundo virtutum beati Martini libro (Cap. 39) memini, dum sollicite vitam ejus perscrutarer, et actionem inquirere coepi quæ ibidem beatissimus Julianus in miraculis prodidisset. In honore enim beati Martyris basilicam sedificavit, quam et ejus reliquiis illustravit. Sicut ergo est verecundissimus, diu cunctatus, tandem baM et valde invitus exposuit. Quando, inquit, primum beati Juliani adivi basilicam, parumper cerae a sepulcro sustuli: inde veniens ad fontem in quo beati Martyris sanguis effusus est,: ablata aquis faeie, parvam ab his pro benedictione complevi ampullam. Testor omnipotentem Deum, quia antequam ad domum accederem, colore, spissitudine atque odore in balsamum commutata est. Veniens vero sacerdos ad dedicandam aedem, eum hæc exposuissem, nihil aliud pro reliquiis in sanctum altare condere voluit, nisi vasculum cujus aqua in balsamum commutata fuerat, dicens: Hæ sunt certae reliquiæ, quas Martyr paradisiacis virtutibus illuSlravit.