Latin
Book 1, Chapter 40
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 40
Unproofread scanNot analysed yet
Multi luidem sunt martyres apud urbem Romam, quorum historiae passionum nobis integrae non sunt delatae. De Joanne tamen episcopo, quoniam agon ejus ad nos usque non accessit scriptus a, quæ a fidelibus comperi, tacere nequivi. Hic cum ad episcopatum venisset, summo studio hæreticos exsecrans, ecclesias eorum in catholicas dedicavit (An. 526, 27 Maii). Quod cum Theodericus rex comperisset, furore succensus, quia esset sectæ Arianae deditus, jussit gladiatores per Italiam dirigi, qui universum quotquot invenisset catholicum populum jugularent. Ilaecaudiens beatus Joannes, ad regem ne hæc lierent deprecaturus accessit. A quo cum dolo susceptas alligavit eum, et posuit In carcerem, dicens: Ege te faciam, ne audeas contra sectam nostram amplius mussitare. Positus vero sancius Dei in carcere, tanUs attritus est injuriis, ut non post multum tempus spiritum cxhalaret; obiitque in carcere cum gloria apud urbem Havennaln. Domini autem misericordia statim ultionem super regem improbum irrogavit; nam subito a Deo percussus, plagis magnis exinanitus interiit b, suscepitque prolinus perpetuum gebennae flammantis incendium.