Latin
41.1 to 41.17
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 41.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Magna est enim dignitas nominis Christiani, si illa quae confiteris fide, opero prosequaris. Nam si. cut ait apostolus: ides sine operibus mortua est in semetipsa (Jac. II, 17, 20, 26). Sicu! enim filios Abraham non carnalis nativitas, sed fides facit; ita et Christianos veros, non solum nominis gratia, sed opera præstant. Per hoc enim nomen illuminantur tenebræ, serpentes fugiunt, idola prosternuntur, cessat ariolus, tabescit sortilegus, cultores daemonum propelluntur, sicut Prudentius noster in libro contra Judæos meminit: quod procedens imperator (Diocletianus) ad immolationem fetidam daemoniorum, adoratis diis, atque coram sigillis [id est, idolis] prostratus, exspectabat [id eat, spectabat] sacerootes simuiacrorum mactantes turbas pecudum, quarum frons revincta lauro securibus caedebatur. Cumque senex cruentis manibus internorum tractaret viscerum partes, jocinoris fibras, atque inter praecordia et exta aoimalium investigare aliquid tentaret divinum, turbata omnia cernit, nec ea quae cupiebat scire poterat certus agnoscere. Exclamavit turbatus, et ait: Heu I heu! nescio quid hic agitur, quod diis nostris contrarium esse pulatur." Video euim deos nostros a longe discedere, nec de præparatis sacrificiis aliqua prselihare. Est hic, ut res ipsa docet, de officiis quorumpiam deorum, qui nobis adversari sunt soliti. Et mirum, i ad hanc fugam uon aliqui de cultoribus De, Christi, quem crucifixum asserunt, deos nostros impellant. Thuriula thymiamatis refrigescunt, arae tepescit ignis 1, et ipsum quoque ferrum injectum victimis hebetari conspicitur. Require nunc, sacratissime Auguste, quis astet, qui ablutus balsamo unctus, et abscedat protinus, ut accedant dii quos invocamus. Et haec dicens, ac si ipsum cerneret de his Christum ultorem, procidens ad terram cxanimis, offensa proclamat numina. Tunc et ipse imperator, deposito diademate, ait: Quis est hic numinibus nostris contrarius, ac religionis Christianae socius, qui frontem chrismalis inscriptione signatam ferat, lignumque crucis adoret?