Latin
Book 1, Chapter 40
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
Apud urbem velo Namneticam duo sunt martyres pro Christi nomine jugulati (All. 290, 24 Maii). Quorum unus Rogatianus, alter Donatianus est vocmtus. Habetur ibi etiam et Similinus magnus confessor (All. 3i0, 16 Jun.) . Igitur cum supra dicta civitas tempore Chlodoveci regis barbarica vallaretur obsidione e (An. cire. 510), et jam sexaginta dIes in bac ærumna nuxissent, media fere nocte apparue. runt populis viri cum albis vestibus, radiantibus cereis, a basilica beatorum Martyrum egredi: et ecce alius chorus huic similis de basilica procedere antistitis Similini. Cumque conjungentes se, data salutalione, orationi incubuissem, recesserunt unusquisque ad locum unde progressus fuerat, ac protinus omnis phalanga hostilis immenso pavore exterrita, ita subito impetu a loco discessit, ut facta luce nullus ex his reperiri posset. Apparuit ante dicta virtus Chilloni [Clar. a, Chillino] cuidam, qui tunc huic exercitui præerat. Qui necdum erat ex aqua et Spiritu sancto renatus, qui statim compunctus corde, conversus ad Dominum, iterata nativitate progenitus, Christum esse Filium Dei vivi clara voce testata est.