Latin
Book 1, Chapter 59
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 59
Unproofread scanNot analysed yet
Ecclesia est vici,Icidiorensis, sub termino Turonicae urbis, quae plerumque sac ris miraculis illustratur, fenestras ei more habens,quæ vitro lignis incluso clauduntur, quo præelarius aedi sacratæ lumen quod mundus meruerit subministrent. Quam ecclesiam fur nocturnus importunusque aggreditur, ingressusque Docte, cum omnia cerneret custodum cura tueri, et nihil de sacris ministeriis quod auferret adverteret, ait intra se: Si aliud, inquit, invenire non possum, vel has ipsas quas cerno vitreas зuferam, rusoque metallo ałiquid aun conquiram mihi. Ablatis igitur dissipatisquc vitreis, metallum abstulit, et in pagum Biturigi territnrii contulit. Missumque vitrum in fornace per triduum decoquens, nullum exinde opus potuit expedire: victusque crimine, divinum super se judicium intuens, nequaquam motus perdurat in malis. Ablatum autem a cacabo vitrum, quod in pilulis nescio quibas conversum fuerat, advenientibus negotiatoribus venumdedit, ut scilicet accepta pecunia, novus Giezi, lepram perpetuam compararet. Nam adveniente die post anni curriculum, quod [Al. ,quu] boc furtum fecerat, eaput ejus tumori datur: oculi quoque inOanlur, ut erui a suis locis autumentur. Haec autem ei singulis annis eveniunt in die illa qua furtum admisit. Plangitquc miser vitrum, quod ex itinere quo [Al. ,quodl transmisit non potuit revocare.