Latin
Book 1, Chapter 42
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 42.1
Unproofread scanNot analysed yet
Templum i erat in quodam loco beati Laurentii, et reliquiis et nomme consecratum, quod per incuriam! onginqui temporis valde detectum crat (An. 358, i0 Aug.). Quod cum renovare loci incolæ vellent, silvas adeunt, incisa levigataque ligna, trabes efficiunt, impositasque plaustris ad locum exhibent. Quibus per humum ad ordiendum extensis, una Lrevior est reperta. statimque sacerdotis animum qui ad haec insistebat dolor maximus attigit, et nens valde, quid ageret, quo se verteret, ignorabat. Tune intuens roborem breviorem, ait; 0 Laurenti beatisshIle, appositus igni glorifica te, semper paupcres fovens ac reficiens: cogita paupertatem meam, quia non est exiguitati nostrae facultas, qualiter hic alia exhibeatur. Illico, cunctis attonitis, trabs crevit in tanto spatio longitudinis, ut necesse esset artem magnam incidi. De qua, industria plebis, beneficia perdere nefas putans, credens eam manu Martyris tactam ac prolongatam, partem quae superfuerat frustatim decerpens, diversas infirmitates sæpe submovit. Quod Fortunatus presbyter his versibus prose. cutus est: Laurenti merito flammis vitalibus uste, Qui fervente fide victor ab igne redis, Dum tibi templa novat breviori robore plebes, Creveruntque trabes, crevit et alma ndes. Stipite contracto tua se mercede tetendit, Quantum parva prius, postea cæsa fuit; Crescere plus meruit succisa securibus arbor Et didicit sicca longior esse coma, Unde recisa fuit. Populis fert inde salutem; Si venit intrepidus, lumina cæcus habet.