Latin
Book 1, Chapter 42
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 42.2
Unproofread scanNot analysed yet
Multo plures exinde scrip. it versiculos j, quos ego prætermisi, hos tantum pro testimonio veri [Al. viri] scribens. Acta sunt autem hæc apud Brionas k Italiæ castrum. Nam vidi ego homincm, qui, graviter dentium dolore laborans,? ccepta de hoc ligno a sacerdote particula, statiin ut dentem attigit, dolore prolinus caruit. Sed nec illud silendum putavi, quod reliquiæ ejus ab incendio hostilitatis ereptæ, a quodam homine in Lemovicinum delatæ suut. Qui cum sæpius admoneretur per visum, ut easdem Aredio abbati de. ferret, nec jussionem impleret, ipse cum conjuge et omni familia aegrotare coepit. Tunc necessitate compulsus, ut eas viro sancto detulit, mox sanitati restitutus abscessit.