Latin
Book 2, Chapter 43
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pendebat autem super ipsum altare crux holocrysa, eleganti opere facta: et erat tam praeclara visu, ut eam putares ex auro esse mundissimo. Advenientibus vero barbaris, a quodam esse aurea aestimata direpta est et sinu recondita. At is qui eam sustulerat, tanto subito pondere praegravatur, ut eam penitus sustinere non posset, statimque compunctus virtute Martyris, ac poenitentia motis, de itinere transmissam loco sancto restituit.