Latin
Book 2, Chapter 44
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae postquam gesta sunt, misit e clericum suum, dicens: Vade, inquit, ad beati Juliani basilieam, et fundens orationem, supplica ut tibi aliquid cerae vel pulveris de sepulcro jacentis largiri dignentur aeditui, ut delatum a me cum benedictione suscipiatur. ille vero veniens, quæ sibi fuerant imperata flagitat ac suscipit. Et cum suscepta ferre vellet, tanto gravatur pondere, ut vix cervicem posset erigere. Unde tremore magno concussus, pavimento prosternitur, et iterum cum lacrymis orationem fundens, surrexit incolumis, et acceptam sensit abeundi habere se libertatem. gal Igitur arrepto itinere, incandescente nimium sole, siti corripitur. Veniens autem ad villam viae proximam, unam casulam adit aquam deposcens: de qua egrediens juvenis dare responsum, ut eum vidit in terram corruit, factusque est sicut mortuus. Concurrentes autem parentes ejus calumniabantur hominibus, asserentes parentem suum eorum magicis artibus fuisse peremptum, et apprehensum puerum elevaverunt eum semivivum. At ille de manibus eorum elapsus, percussis palmis, coepit debacchando clamare vel dicere quod martyris Juliani virtute exureretur. Clericus vero hæc audiens, posita super caput ejus capsula cum pignoribus sanctis, fide plenus orare coepit attentius: ipse quoque cum vomitu sanguinem d. rmoniumque projiciens, purgatus abscessit. Dehinc firmatus in fide portitor, iter lotum cum psalmis et gratiarum actionibus carpens ad locum prxoptatum, Martyre ducente, pervenit. Jam exinde, tempore procedente, quanti ibi energumeni, frigoritici, vel diversis morbis oppressi, Martyris virtute sanati sunt, nec nomina retineri, nec numerus potuit colligi. 1