Latin
Book 2, Chapter 49
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Accedens autem ad locum ubi oratorium, quod in honorem Sancti construxerat, posuit haec pignora in aliari sancto. Accedens autem ad eum unus cum amissis oculis, alius manu debilis, impleta oratione, hic lucem recepit post tenebras, manus ille usum post otia diuturna. Mulier etiam, nomine Æterna [Gem. Acerna], cum filia ab hoste iniquo vexata, ad hoc altare curata, cum prole sospes abscessit. Frigoritici etiam in illo loco nonnulli salvati sunt.