Latin
Book 2, Chapter 48
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
NanDinus igitur presbyter domus Vibriacensis. Martyris hujus gloriosi reliquias expetivit, quas ex jussu beati Aviti pontificis assumptas, cum psallenti. tulit usque ad basilicam sancti Ferreoli, quae [Adde non] procul ab ipso vico sita est: et cum ad eam pervenisset, unus ex energumenis est mundatus. Procedens autem psallendo, cum ad medianam pervenisset horam e, hoste improbo virtute Sancti depulso, puella alia purgata discessit.