Latin
Book 1, Chapter 67
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 67
Unproofread scanNot analysed yet
Nuperrima autem tempore (An. . . . . . 23 Oct.) in hujus urbis Arvernæ territorio, quod adjacet Tigernensi castello, Genesius ejusdem loci sanctus se hoc modo revelavit. Pauper quidam boves, quos ad exercendam culturam habebat, casu ab oculis dilapsos perdidit, eosdemque sollicita indagine quaesitus, reperire non potuit. Consequenti vero nocte apparuit ei vir quidam per visum, dicens: Vade per viam quae ad silvam ducit, et invenies boves quos sollicite requiris, juxta lapidem marmoris herbarum copiam decerpentes: juuctisque ad plaustrum, marmor exhibe, et super sepulturam quæ viæ est propinqua compone. Ego enim sam, qui tibi hæc loquor, Genesius, cujus est tumulus ille, qui in albispositus per martyrium ab hoc mundo migravi. Consurgens autem homo ille dilucolo, reperit boves juxta lapidem, fecitque sicut ei præceptum fuerat per visum. Sed nec in hoc defuit miracalum; cum immensus lapis, quem multa boum parm movere vii poterant, a duobus tantum delatus est bobus. Ex hoc enim multi infirmi ibidem venientes, votorum promissa solventes, sanitatem recipiunt. Audiens haec Avitu. episcopus urbis illius, basilicam super tumulum Sancti magnam ædificavit e, dedicatamque, festivita- temen in ea excoli præcepit, in qua nunc multa frequentia populorum cum votis, ut diximus, veniens, cum sanitate regreditur. Hanc etiam basilicam sancti Genesli Arelatensis reliquiis illustravit.