Latin
Book 1, Chapter 68
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 68
Unproofread scanNot analysed yet
Hic vero martyr Genesius f, decisione cervicis agonem pro Christi nomine, apud eamdem Arelatensem scilicet urbem, pollente fervore fidei, consummavit (An. . . . . 25 Aug.). Est autem ibi arbor, ubi dicitur decollatus fuisse, genere morus, ex qua infirmis multa plerumque beneficia, impertiente Martyre, sunt concessa. Sed decursis temporibus, cum rami cortexque ejus pro salvatione a multis detraherentur, arefacta est. Verumtamen adhuc fideliter petentibus vivit, similia præbens medicamina quod superest de columna. -