Latin
Book 1, Chapter 7
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 7
Unproofread scanNot analysed yet
De lancea e vero, arundine, spongia, corona spinea et columna, ad quam verberatus est Dominus et Redemptor Hierosolymis, dicendum. Ad hanc vero coiumnam multi fide pleni accedentes, cor rigias textiles faciunt, eamque circumdant: quas fursum pro benedictione recipiunt, diversis infirmitatibus profuturas. Ferunt etiam ipsas coronae sentes quasi,irides apparete: quae tamen si videantur aruisse foliis, quotidie tamen revirescere virtute die vioa. Prodit et ex monumento quo dominicum jaeDit corpus mira virtus, quod saepius terra naturali candore radiante repletur, et exinde iterum ablata aqua conspergitur, de qua tortulae parvulæ formantur, ac per diversas mundi partes transmittuntur, de quibus plerumque infirmi sanitates hauriunt. Ulud est tripudiabile, quod saepissime accessus serpentium vitant. Sed quid ego temerarius de his loqui audeo, cum fides retineat omne quod sacrosanctum corpus attigit esse sacratum?