Latin
Book 1, Chapter 8
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 8
Unproofread scanNot analysed yet
De tunica vero beati corporis non Consuta, desuper contexta per totum, quae juxta Davidicum voticinium sub sorte jacuerat, fides evangelica pandit. Ait enim: Partiti sunt vestimenta mea sibit et in vestem meam miserunt sortes (Joan. XIX, 24). De hac vero immaculati Agni tunica, quae a quibusdam audivi, silere nequeo. Ferunt autem in civitate Galatheæ g, in basilio, quae ad sanctos Archangelos vocitatur, retineri h. Est enim hæc civitas,ab urbe Constantinopolitana, quasi millibus contum quinquaginta, in qua basilica est crypta abditissima: ibique in arca lignea hoc vestimentum habetur inclusum. Quae arca a devotis atque fidelibus cum summa diligentia adoratur, non immerito digna quae hoc vestimentum retineat, quod dominicum corpus vel contingere meruit, vel velare. '