Latin
Book 1, Chapter 89
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 89
Unproofread scanNot analysed yet
Apud urbem enim Tolosatium ferunt fuisse quemdam, Antoninum nomine, iniquum in Deum, et omnibus hominibus odibilem, eo quod multa perpetraret scelera. Factum est autem, ut, impletis diebus, migrans a sæculo, in basilica beati Vincentii sepeliretur, in qua ipse sibi vivens vas deposuerat. Verum ubi cunctos sub alta noctis silentia sopor arripuit et omnes blandiente somno dedissent membra quieti, sarcophagus ille a sancta basilica per fenestram projicitur, et in medio deponitur atrii. Mane autem facto, ibi repertus est effractum super se opertorium habens. Denique propinqui illius non intelligentes virtutem Dei, neque sentientes Sancti injuriam, in cujus templo indignum temere sepelierant, iterum deposito sarcophago in loco in quo prius fuerat, altius suffoderunt. Altera vero illucescente die invenerunt eum iterum foris ejectum in medio esse atrii, et sic intellexerunt magnalia Dei. Ex hoc enim a nullo tactus, usque hodie in loco quo ejectus est in testimonium reservatur d. Hæc de temerariis dicta sufficiant.