Latin
Book 1, Chapter 90
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 90
Unproofread scanNot analysed yet
Vincentius e autem vel levita, vel martyr Hispanus martyrium consummavit (An. 304, 22 -Jan.) . Apud terminum vero Pictavum vicus est in Arbatilico g, nomine Becciaco, in quo ejus habentur reliquiæ. Cujus solemnitas duodecimo Kalendas mensis undecimi celebratur. Sed incolæ loci, et præcipue archipresbyter errorem nescio quem passus, ante diem eam voluit celebrari. Dictis igitur missis, cum ad convivum residerent, ecce unus ex energumenis clamare cœpit, ac dicere: Currite, cives egredimi a vico, exite obviam beato Vincentio: ecce ad vigilias venit, ecce festa ejus erastino habituri eritis die. Hæc eo dicente, renovant solemnia et tota noete in vigiliis excubant. Mane autem facto, dum missarum mysteria celebrarentur, et hic eneegumenus, qui adventum Sancti prædixit, et alii cum eodum duo, mundati sunt: sed et duo paralytici ipsa die directi sunt, et sic a festivitate cum lætitia est discessum. Cum autem reliquiæ ejus a quisbusdam peregrinis deferrentur, ad Ceratensem Turonicæ urbis vicum i accesserunt, ibique ad tugurium cujusdam pauperis deferentes, suscepti sunt: in crastino autem duo paralytici super hæc pignora acceperunt gressum, unusque cæcus lumen recepit. Haud procul autem ab illo illo est alius, quem Orbaniacum vocant, in cujus eeclesia hujus Sancti habentur reliquiæ: quæ cum a furibus ablatæ fuissent, et ipse qui easdem abstulerat in Biturigo cumam abbati accepto pretio reliquisset, revelatum est abbati, ut eas loco, unde dimotæ [Al. ,demptæ] fuerant restauraret. Nihilominus et archipresbytero huic monasterio propinquo per visum manifestatum est, ne penitus moras innecteret ad restituendum. Quas acceptas cum psallendo deferret, homo quidam qui per annum integrum oppressus gravi aegritudine decubabat, inter suorum deportatus manus, ut velum quo sanctae tegebantur favillae [Al. ,reliquiæ] adorans suppliciter osculatus est, mox compressa infirmitate sanatus, exsequiis martyrialibus a cum reliquis est secutus.