Latin
Book 1, Chapter 92
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 92
Unproofread scanNot analysed yet
Quodam tempore Felicis martyris basilica a fu-. ribus est effracta (An. 304, i Aug.). Nic vero martyr in Gerunda Hispaniae passus est urbe. Fur vero apprehensis palliis sericis, textis auro, moniłibusque exornatis, cum reliquis ornamentis abscessit. Quo cunte, conjungitur ei homo ignotus, interrogans quo pergeret. Cui ille respondit: Si sermo meus occuleretur tecum, ostenderem tibi thesaurum magnum. Et ille: Ostende, ait, quae volueris, totis a me obtegctur viribus. At ille ostendit ei species illas, dicens: Si in aliis haec regionibus venundantur, utrique nostrum lucrum inferent multum. Et ille: Ego sum, inquit, homo, cui in diversis regionibus multi habentur amici, et est mihi domus magna atque secreta: si haec in ea posueris, deinceps cum libuerit, venundabis. Et præcedens, sequebatur homo cum sarcina, putans se ad aliam duci urbem; concluserat enim Deus oculos ejus, et nun cognoscebat quia per viam qua venerat regrediebatur. Quid multa P Pervenitur ad basilicam Sancti, et ait ad cum vir: Ecce domum de qua locutus sum tibi; ingredero et depone sarcinam tuam. Ille quoque ingressus est. Verum ubi deposita sarcina coepit aspicere, ad se re. versus, cognovit basilicam Sancti, de qua res illas abstulerat. Yir autem jam recesserat ab eo. Et sic cuncta quae cum viro illo gesserat populis enarravit: unde indubitatum est ipsum ei Martyrem beatum apparuisse. Hujus e reliquiæ apud Narbonensem basilicam retinentur. Sed cum hujus aedis altitudo, ne Liguria t, quod est locus amoenissimus, a palatio regis cerneretur arceret, contulit haec cum Leone I consiliario rex Alaricus. Qui ait: Deponatur ex boc ædiftcio una structura machinae h; et rex quae pla cuerit liberius contemplabitur. Et statim vocatis operariis, idem consiliarius humiliavit basilicam Sancti, ædificiis non meritis. Sed ille protinus lumine caruit oculorum.