Latin
Book 1, Chapter 140
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 140
Unproofread scanNot analysed yet
Eulalia gloriosa apud Emeritam urbem passa b (An. 304, 10 Dec.), magnum miraculum in die immolationis suae populis profert. Sunt igitur ante ejus altare, quo sancta membra leguntur, tres arbores, sed ignarus ego cujus sint generis: cumque jam medio mense decimo, quando ejus passio celebratur, sint ab omni foliorum decore nudatæ, ea die illucescentc caelo, ill modum columbae alitis flores proferum suavitatis, scilicet quod sanctus ejus spiritus in columbae specie penetraverit cœlos, et quod beatum ejus corpusculum, jam exanime vestibusque nudatum, nix caelitus decidua molli vellere contexisset. Quod miraculum si solita arbores protulerint libertate, scit populus sibi annum vel pressuris vaeuum, vel frugibus plenum. Quod si tardius flores ex more paruerint, cognoscit plebs sua hoc fieri noxa; nam priusquam erumpant, querula ad sepulcrum Martyris ac moesta decumbit, deprecans ut solitam promereatur conspicere gratiam. Sed nee psallendo procedit, ai haec manifestata non ruerint. Si placatur Martyr a lacrymis plebis, emergunt proLinus ex arboribus gemmei nores, qui odorem neetareum respirantes, animi mœstitiam et adventu laetificent, at reficiant suavitate. Dehinc diligenter collecti, et in basilicam sacerdoti delati, processio cum gaudio celebratur, nam et hos flores sæpius infirmis prodesse cognovimus.