Latin
Book 1, Chapter 95
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 95
Unproofread scanNot analysed yet
Septem vero germanorum, qui apud urbem Ephesum requiescunt (An. 250, 27 Jul. ),hæc est ratio Tempore Decii imperatoris, cum persecutio in Christianos ageretur, septem viri comprehensi sunt, et ducti coram principe; horum nomia hæc sunt: Maximianus, Malchus. Martinianus, Constantinus, Dionysius, Joannes, Serapion c. Qui diversis verbis tentati ut cederent, nequaqaam acquieyerullt. Imperator vero pro elegantia eorum, ne in momento perirent, spatium tractandi indulget. At illi in unam se speluncam concludunt, ibique per multos dies habitaverunt. Egrediebatur tamen imus ex eis, et comparabat victus, et quae necessaria erant elhibebar. Re. vertente antem imperatore in eamdem civitatem, isti petierunt ad Dominum ut eos ab hoc periculo dignaretur eruerc, factaque oratione prostrati solo olJdormierunt. Cumque imperator didicisset eos in hoc antro morari, nutu Dei jussit os speluncæ magnis! aprdibus oppi! ari, dicens: Ibi intereant qui diis nostris immolare noluerunt. Quod dum ageretur, quidam Christianus in tabula plumbea nomina et martyrium eorum scribens. clam in aditu cavernae priusquam oppilarelur inclusit. Post multorum vero annorum curricula, cum, data Ecclestis pace, Theodosiusd Christianus obtinuisset imperium (An. . 447), surrexit hæresis immunda Sadducæorum, qui negant resurrectionem futuram. Tunc quidam civis Ephesius, dum caulas ovibus secus montem ipsum facere destinat, ac lapides divolvit ad coaptanda earum septa. ignarus quæ agerentur introrsum, patefecit ingressum ejus; non tamen cognovit arcanum quod habebatur intrinsecus. Dominus autem immisit septem viris spiritum vitæ, et surrexerunt, putantesque quod una tantum nocte dormissent, miserunt puerum unutn ex se qui cibos emeret. Cumque veniens super portam civitatis vidisset crucis gloriosæ signaculum, audisset. que per Christi nomen jurare populum, obstupuit. prolatisque nummis, quos a tempore Decii habebat, a mercatore comprehenditur, dicente sibi: Qnia absconditos antiquitus thesauros reperisti. At ille negans deducitur ad episcopum e ac judicem eiviLalis. Cumqoe ab his argneretor, compellente necessitate, absconditum mysterium revelavit, et deduxit eos ad speluncam in qua viri erant. Cumque intrederetur episcopus, invenit tabulam plunbeam, in qUI omnia quae pertulerant habebantur scripta, loculuSque cum eis, nuntiaverunt haec cursu rapido imperatori Theodosio. At ille veniens adcravit eos pronus in terra, qui tali colloquio cum eadem usi sant principe: Surrexit, gloriose Auguste, haeresis, quæ popu. lum Christianum a Dei promissionibus conatur evertere, ut dicant non fieri resurrectionem mortuorum, Ergo ut scias quia omnes, juxta apostolum Paulum, repræsentandi trimus ante tribunal Christi, idcirco jussit nos Dominus suscitari, et tibi ista loqui. Vide ergo ne seducaris et excludaris a regno Dei. Hæc audiens Theodosius imperator glorificavit Dominum, qui non permisit perire populum suum. Viri antem item prostrati in terram, obdormierunt, quibus cum Theodosius imperator sepulcra ex auro fabricare vellet, per visum prohibitus est ne faceret. Viri autem usque hodie palliolis sericis ant carbasinis cooperti, in ipso ioco rcqu iescunt: quod passio a eorum, quam Syro quodam interpretante in Latinutn tra nstulimus, plenius pandit.