Latin
Book 1, Chapter 96
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 96
Unproofread scanNot analysed yet
Ferunt autem fuisse apud Armeniam quadraginta octo viros (An. ,9 Mart. j, qui in ipsos montes Armeniae, in quibus, prae altitudine nimia, magno rrigore aquae et terra restringuntur, passi Bunt. Quorum montium celsitudinem non parvam esse Legislator exponit cum super eos arcam a Noe fabricatam requievisse ait (Gen. VIII, 4 j. Ibi effossa persecutor; terra, cisternam magnam efficiens, aqua repleri jubet: nudatosque viros, ligatis post tergum manibus, in lacum gelu concatenatum præcepit poni, succenso e regione balneo, dicens: Eligite e duobus unum. Aut in iMo frigore Cbristum vestrum confessi deficite; aut negantes, oblato diis sacrificio, ad balneum convolate, ut possitis vivere, et non male propter crucisixum hominem mori. Negantibus quoque cunctis sacrificare daemoniis, videt custos eorum quadraginta octo coronas pretiosissimas e caelo dilapsas descendere super capita virorum, et unam quoque earum revocari; defecerat enim fides viri unius, et protinus relictis satellitibus velociter ad balneum convolavit; immolatisque victimis, honoratu8 a præside, in balneo tepenti ablutus est, excepturus in po- j sterum perpetui ignis supplicium. Hæc custos ille, ut diximus, cernens, voce magna proclamat se Cbri3tianum esse, dicens: Cum iisdem mori desidero. Nec mora, diversis poenis affectus spoliatur veste, uon fide: et in lacum ponitur, frigora cum reliquis perpessurus, sed adepturus coronam, quam miser ille perdiderat. Jam enim virarum emortua erant frigore corpuscula, et dentibus in se collisis, ipse quoque vocis sonitus claudebatur: unum tantum murmūr orationis caelo ab arcanis pectoris illabebatur notum soli Deo, qui novit occulta cordis. Tremebant fessi artus tam media quam pruina; erat spes cœlo iotenla, jam carne praemortua. Interea judex iniquus, amotis Iymphis, balneum succendi septuplum jubet, ut scilicet quos agor non laxaverat, incendia saeva dissolve- rent. Prodocuntur viri e laco, confessi Christum <mittuntur inter aestuantes ignium vapores: sed sustinent patienter illata supplicia, ut tnajorem accipiant palmam. Denique in his relinquentes corpora, animas Christo tradentes, matlyrium consummaverum in pace. Tunc præses victum se eorum constaRtia cernens, putans vel mortuos posse vincere, qui viventes superare nequiverat, jussit ipsa deinceps exuri corpuscula, et in numen propinquum jactari. Quod cum factum fuisse! ,. miraeuli novitas flentibus Christianis apparuit. Restitit Igitur unda, nec ossa semiusta absorbuit, sed super se tanquam commendata sustinuit: et sic collecta a Christianis gaudeutibus, cum honore dignissimo tumulata sunt.