Latin
Book 1, Chapter 99
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 99
Unproofread scanNot analysed yet
Focas quoque martyr, et ipse his martyribus regione eOnjuDctus, apud Syriam requiescit (An. . . . 5 Mart.), qui post multas, quas pro nomine Redemptoris est passus injurias, qualiter de antiquo illa serpente triumphaverit, hodieque populis declaratur. Denique si in quempiam in his locis coluber morsum stringens venena diffuderit, extemplo qui percussus est. ut januam atrii quo Martyr quiescit, attigerit, compresso tumore, evacuata virtute veneni. salvatur. xquibus nonnulli, ut celebre vulgatum est, jam tumidi malæ bestiæ ictu, jam toto corpore incrassante veneno in hoc perflati, ut spiritum exhalarent, inter manus delati, et in atrio positi, sunt sanati: nec unquam ob hoc virus obire hominem fas est, si sacrum limen fide plenus attigerit.