Latin
In secunda
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 16
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. In medio Ecclesiæ aperuit os ejus, et implevlt euin Dominus spiritu sapientiæ et intellectus; stolam gloriae induit eum. Psal. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Resp. Exiit sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Vers. Sic eum volo manere donec veniam, tu ute sequere. All. Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibuit de his, et scimus quia verum est testimonium ejus. Off. Justus f ut palma Horebit; sicut cedrus quai in Libano est multiplicabitur. Vers. 1. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Vers. 2. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Vers. 3. Plantati in demo Domini, in atriis domus Dei nostri rebunt. Com. Exiit sermo inter fratres quod discipulus ille non moritur, et non dixit Jesus: Non moritur, sed sic eum volo manere donec veniam. Psal. Bonum est, ut supra.