Latin
g In natatali Innocentium
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 17
Unproofread scanNot analysed yet
h Gloria in excelsis Deo non canitur, neque Alleluia, sed quasi prce tristitia, dies ilia deducitur. Antiph. Ex ore infantium, Deus, et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. sal. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Resp. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Vers. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus; adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Off. Annna nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Vers. 1. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis. Cum exsurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan velut aqua absor. buissent nos. Vers. 2. Torrentem pertransiit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Com. Vos in Rama audita cst, ploratus et ululatus. Rachel plorans filios suos, noluit consolari, quia non sunt Psal. Domine Dominus noster.