Latin
f Dominica in Sexagesima
Gregory the Great, Liber Antiphonarius 40
Unproofread scanNot analysed yet
Antiph. Exsurge, quare obdormis, Domine? oxsurge, et ne repellas in finem; quare faciem tuam avertis? oblivisceris tribulationis nostrae. Adhaesit in terra venter noster; exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos. Psalm. Deus, aurtbus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis. Resp. Sciant gentes quoniam nomen tibi Deus, tu solus altissimus super omnem terram. Vers. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Tract. Commovisti, Domine, terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia mota est. Vers. Ut fugiant a facie arcus, ut liberentur electi tui. Off. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia tnea; inclina aurem tuam et claudi verba mea. Mitifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, Domine. Vers. 1. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam; auribus percipe orationem meani. Vers. 2. Custodi me, Domine, ut pupill. m oculi; sub umbra alarum tuaruin protege me; eripe me, Domine, ab impio. Vers. 5. Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo; satahor, dum manifestabitur g'oria tua- Comm. Introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificas juventutem meam. Psal. iudica me, Deus.